Ad
Caelium
(Ad Familiares 2.11)
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Laodiceae; prid. Non. Apr. 50
Putaresne
umquam accidere posse ut mihi verba deessent, neque solum ista vestra oratoria
sed haec etiam levia nostratia? Desunt autem propter hanc causam quod mirifice
sum sollicitus quidnam de provinciis decernatur. Mirum me desiderium tenet urbis,
incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia
videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda
sit vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera
in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet,
quod videmur effugere si ad constitutam diem decedemus.
De pantheris
per eos qui venari solent agitur mandatu meo diligenter. Sed mira paucitas est
.
Itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere
Quicquid
erit, tibi erit; sed quid esset plane nesciebamus. Mihi mehercule magnae curae
est aedilitas tua. Ipse dies me admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus.
Tu velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea
enim certissima putabo quae ex te cognoro.