Commentary: Abbott

Ad Fam. 14.8 (LVI); 14.11 (LVII); 14.12 (LIII); 14.14 (XLIII); 14.15 (LVIII); 14.17 (LV); 14.19 (LIV); 14.20 (LIX);


14.8 (Abbott LVI)

(Brundisium, June 47)

TULLIUS TERENTIAE SUAE S.
Si vales, bene est; ego valeo.

Valetudinem tuam velim cures diligentissime. nam mihi et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito incidisse. quod celeriter me fecisti de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum. item posthac, si quid opus erit, si quid acciderit novi, facies ut sciam. cura ut valeas.

Vale.

D.IIII Non. Iun.


14.9

(Brundisium January 48)

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. P.
Ad ceteras meas miserias accessit dolor et de Dolabellae valetudine et de Tulliae. omnino de omnibus rebus nec quid consili capiam nec quid faciam scio. tu velim tuam et Tulliae valetudinem cures.

Vale.


14.11 (Abbott LVII)

(Brundisium, May 47)

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE
S. v. b. e. v.

Tullia nostra venit ad me prid. Id. Iun. cuius summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in fortuna esset atque eius pietas ac dignitas postulabat.

Nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn. Sallustium. si profectus erit, faciam te certiorem. valetudinem tuam cura diligenter.

Vale.
XVII Kal. Quint.


4.12 (Abbott LIII)

(Brundisium November 48)

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.

Quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim. sed perturbati dolore animi magnisque <meorum> iniuriis metuo ne id consili ceperimus quod non facile explicare possimus. qua re, quantum potes, adiuva; quid autem possis mihi in mentem non venit. in viam quod te des hoc tempore nihil est. et longum est iter et non tutum; et non video quid prodesse possis si veneris.
Vale.
D. prid. Non. Nov. Brundisio.
 
 
 


14.14 (Abbott XLIII)


(Minturnae Feb. 49)

TULLIUS TERENTIAE ET PATER TULLIAE, DUABUS ANIMIS SUIS, ET CICERO MATRI OPTIMAE, SUAVISSIMAE SORORI S. P. D.
 

Si vos valetis, nos valemus.

Vestrum iam consilium est, non solum meum, quid sit vobis faciendum. si ille Romam modeste venturus est, recte in praesentia domi esse potestis; sin homo amens diripiendam urbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. etiam illud metuo, ne iam intercludamur, ut, cum velitis, exire non liceat. reliquum est, quod ipsae optime considerabitis, vestri similes feminae sintne Romae. si enim non sunt, videndum est ut honeste vos esse possitis. quo modo quidem nunc se res habet, modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissime vel mecum vel in nostris praediis esse poteritis. etiam illud verendum est, ne brevi tempore fames in urbe sit. his de rebus velim cum Pomponio, cum Camillo, cum quibus vobis videbitur, consideretis, ad summam animo forti sitis. Labienus rem meliorem fecit; adiuvat etiam Piso, quod ab urbe discedit et sceleris condemnat generum suum.

Vos, meae carissimae animae, quam saepissime ad me scribite et vos quid agatis et quid istic agatur. Quintus pater et filius et Rufus vobis s. d.

Valete.
VIII Kal. Febr. Minturnis.


14.15 (Abbott LVIII)

(Brundisium, May 47)

TULLIUS S. D. TERENTIAE

Si vales, bene est.

Constitueramus, ut ad te antea scripseram, obviam Ciceronem Caesari mittere; sed mutavimus consilium quia de illius adventu nihil audiebamus. de ceteris rebus, etsi nihil erat novi, tamen quid velimus et quid hoc tempore putemus opus esse ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum teneo. valetudinem tuam cura diligenter.
Vale.
XII Kal. Quint.
 



 
 

14.17 (Abbott LV)

(Brundisium, Jan. 48)

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.
 

S. v. b. e. v.

Si quid haberem quod ad te scriberem, facerem id et pluribus verbis et saepius. nunc, quae sint negotia vides. ego autem quo modo sim adfectus ex Lepta et Trebatio poteris cognoscere. tu fac ut tuam et Tulliae valetudinem cures.

Vale.


14.19 (Abbott LIV)

(Brundisium Dec 48)

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.
 

In maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil est quod ad te plura scribam; tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. quod me propius vultis accedere, video ita esse faciendum et iam ante fecissem, sed me multa impediverunt, quae ne nunc quidem expedita sunt. sed a Pomponio exspecto litteras, quas ad me quam primum perferendas cures velim.

Da operam ut valeas.


14.20 (Abbott LIX);

(in Venusino Oct. 47)

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE
 

In Tusculanum nos venturos putamus aut Nonis aut postridie. ibi ut sint omnia parata. plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut arbitror, diutius ibi commorabimur. labrum si in balineo non est, ut sit; item cetera quae sunt ad victum et ad valetudinem necessaria.

Vale.
Kal. Oct. de Ven<u>sino.


14.21

(Brundisium paulo post 14.8)

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.
S. v. b. e. v.
Da operam ut convalescas; quod opus erit, ut res tempusque postulat, provideas atque administres, et ad me de omnibus rebus quam saepissime litteras mittas.
Vale.


14.22

(Brundisium Sept 47)

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE
S. v. b. e. v.
Nos cottidie tabellarios nostros exspectamus; qui si venerint, fortasse erimus certiores quid nobis faciendum sit faciemusque te statim certiorem. valetudinem tuam cura diligenter.
Vale.
Kal. Sept.


14.23

(Brundisium  July 47)

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.
S. v. b. e. v.
Redditae mihi tandem sunt a Caesare litterae satis liberales et ipse opinione celerius venturus esse dicitur; cui utrum obviam procedam an hic eum exspectem cum constituero, faciam te certiorem. tabellarios mihi velim quam primum remittas. valetudinem tuam cura diligenter.
Vale.
D. prid. Id. Sext.


14.24

(Brundisium  July 47)

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.
S. v. b. e. v.
Nos neque de Caesaris adventu neque de litteris quas Philotimus habere dicitur quicquam adhuc certi habemus. si quid erit certi, faciam te statim certiorem. valetudinem tuam fac ut cures.
Vale.
III Id. Sext.